- AXIOMATICI
- AXIOMATICIapud Guil. Bibliothecarium in Hadriano II. Eum cum Pontisicali pallio impositum praecedentibus Axiom aticis, et subsequentibus reliquis tur bis in urbem redire ---- conspexerant; Anastasium item Bibliothecar. in Histor. Eccl. Cum aliis quinque, tribus quidem Comitibus, duobus vero Axiomaticis: Magnates sunt, Proceres, Magistratus. Glossarium Graeco-Latin. Α᾿ξιωματικὸς, Honor arius, qui honorem gerit; etc. Unde Α᾿ξιωματικὸν, Salarium, quod Axiomaticis a Rege pensitatur, in Glossis Basilic. et apud Photium in Nomocanone tit. 8. c. 7. Car. du Fresne Glossar. et Macer in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.